|
|||||||||||
NUNTII ![]() AVE, MAGISTERLuctus in LatinitateLatinitate doctissimus ac peritus magister Alphunsus Traina heri Bononiae XCIV annos natus periit: ille in Latinitate Italica summus doctor ac grammaticus fuit, qui multa perscripsit atque edidit et discipulis et aliis magistris. Volumina eius aurea multopere eruditioni ac disciplinae fauerunt atque discipulos innumeros fouere: tam de dispositione ac ordine uerborum et cogitationum in sententiis scribendis ac legendis quam de scriptoribus frequentandis summa impressit itemque codices ab ipso editi cunctae Latinitati studio sunt. Ille Almae Matris Studiorum Bononiensis magister emeritus fuit atque adhuc, quamuis senectus ei adesset, eruditionem discipulorum atque membranas optimas de Vergilii, Horatii ac Catulli operibus perscribere prosecutus est. Illius Alphunsi summam peritiam atque doctrinam omnes respicimus atque ei salutationes nostras perferimus. Scripsit Andreas Nouocomensis - 19/09/2019 10h59
. . |
![]()
BREVES
POLITICA
OPINIONES
HOMINES
SCIENTIAE
SOCIALIA
![]() |
||||||||||