|
|||||||||||
NUNTII ![]() DONALDUS TRUMP PERICLITATURIn crimen vocari potestRodulphus Giuliani, iam magister urbis Novi Eboraci, advocatus Praesidis Donaldi Trump, aperuit se a praeterito anno quinque moderatores Ucrainos convenisse ad eos impellendos ut investigationem instituerent quae participem sceleris redderet Hunter Biden, consiliarium societatis gasii Burisma ad infamiam inferendam patri Josepho Biden, uni ex primoribus competitoribus in comitiis praesidialibus anni MMXX. Administratio Civitatum Unitarum, ut ipse ait, se daturam Ucrainis armamenta promisit. Rodulphus Giuliani declaravit se nonnulla epistolia telephonica servavisse ut se tutaretur a re, postquam quidam explorator Munerum Secretorum eius conventus denuntiaverat, cum exoriri posset flagitium simile ac quod anno MCMLXXII coegit Praesidem Richardum Nixon ut munus deponeret. Factio democratica inquisitionem incepit ut Praesidem Trump criminaretur, qui affirmavit: “In bello sumus; illi sunt aegri”. Index autem “valde factiosus” ab eo appellatus est. Scripsit Lydia Ariminensis - 27/09/2019 23h58
. . |
![]()
BREVES
OPINIONES
HOMINES
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
![]() |
||||||||||