|
|||||||||||
NUNTII ![]() BELLVM MERCATORIVMDe Europaeorum atque Americanorum certationeIlle Praeses Donaldus Trump iamdudum consilia sua de uectigalibus imponendis profatus est: Boreoamerica princeps in consiliis suis capiedis semper erit. Administrationum aliarum curam ei minime esse palam pronuntiauit atque multis in diebus negligentiam ostendit: in Sinensi enim bello mercatorio plane omnia demonstrantur. Congressus hodie Mercatorius Vniuersalis nouum decretum creauit ne Praesidis fides uioletur ac pollicitatio polluatur: consensus enim in congressu de tributis imponendis in Europaeorum mercata fuit. VII ideo miliardorum consultum est pretium, cui edicto Europaea administratio suum rettulit responsum: "Incursum nostrum reiciemus". Mercatoria omnia consultum continget et bonis et locupletationibus et instrumentis, quod maxime mercatum Europaeum attingit. Scripsit Andreas Nouocomensis - 02/10/2019 21h28
. . |
![]()
BREVES
OPINIONES
HOMINES
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
![]() |
||||||||||