Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 3 mensis Martii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

QUI SUNT SARDINAE?

Motus tota Italia diffunditur

sardinae3.jpg"

Quidam motus querelantium symbolum sardinarum elegit ad reclamandum adversus Matthaeum Salvini, secretarium factionis Societatis, qui priore mense Augusto munus administri rerum domesticarum deposuit. Grex ortus est a reclamantibus in LibroVultuum, qui conventum subitum Bononiam sex milium fautorum apparaverunt, immo convocatio multum profecit cum XII milia in Forum Maius se congregavissent. Quattuor inventores nomen sardinarum delegerunt, quia illi demissi pisces propinqui et crebri tacite procedunt, multitudinem adgregantes, per ironiam se opponentes iis qui in contionibus clamant et praesertim Matthaeo Salvini, squalo reputato. Ideo translatis verbis sententiolas aptas excogitaverunt: “ Regio Aemilia et Romania escam non carpit”; “Bononia non coit societatem”. Mutinae hesterno die septem milia sub Iove pluvio convenerunt ut adventu adversarii obstarent. Similiter grex Ariminum et Florentiam confluet. Iam tota Italia sardinae moventur.

Sectatores se nolle partes constituere affirmant, tamen factio Societas eos accusat quod in LibroVultuum consensum ad sinistram factionem ostenderint.

Scripsit Lydia Ariminensis - 19/11/2019 19h21



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES In Nigeria CCXCVII discipulae priore die Veneris ex paedagogio a grege armato raptae, heri prima luce liberae dimissae sunt.
Septima eruptio montis ardentis Aetnae magna vi accidit cum nube cinerea per loca proxima sparsa.
Non cessat caedes Itala feminarum; duae in uno die necatae sunt: unus amans scelus confessus est; alter ob suspicionem comprehensus.
Nova gubernatio Itala a Mario Draghi parata est qui apud Quirinalem Praesidi rei publicae administrorum hodie indicem ostendit, assentientibus omnibus factionibus praeter partem Quinque stellarum et Fratres Italiae.
Sedes Australiae meteorologica adseveravit tremorem graduum 7,7 magnitudine maris motum effecisse in Oceano Pacifico Meridionali. Periculum est ne insula Dominus Howe percutiatur.


OPINIONES
HOMINES
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: