|
|
NUNTII
ACTORNE REVS?Accusa Brasiliensis

De incendiis Brasilianis saepissime his temporibus notitia traditur atque metus magis magisque alitur ne non consistat periclum. Ille interim consul Brasilianus Bolsonaro nouum crimen indicauit: actor enim praeclarus Leonardus DiCaprio rogorum fautorem esse accusatur et pecuniosum. Quod re uera propositum minime euidetur: is uero DiCaprio patronus Amazonicus factus est, cum pecuniae multum (millionum dollarorum V) compararet, ne silua Brasiliensis deleretur atque incendium quiddam adsequeretur alterum. Leonardus tamen accusis atque infamiae serenus respondit: "Laetissimus ipse his lucis auxilium afferre, quod nemora egomet esse puto ac seruare studeo." Scripsit
Andreas Nouocomensis - 01/12/2019 14h13
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|