Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 29 mensis Januarii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

HOMO INFELIX SCLOPTETO SVO INTERFECTO

De armamentorum legibus

cyr.jpg"

Cenomannica. Ex iure sclopeta gerendi, quod etiamsi in Foederatis Americae Civitatibus iam pridem a multis vehementer defenditur, nonnumquam tamen in cives ipsos, qui sclopetis utuntur, mali casus incidunt. Qualis cuidam Ronaldo Cyr, qui habebat in oppido Van Buren domi sclopeta, evenit.

Ille Ronaldus, quod domum ab effractariis arcere conaretur, sclopetum ad insidias in aedibus posuit ita paratum, ut ianua aperta glandem plumbeam in intrantes iniceret.

Ronaldus autem miserabilis, quem necessarii sclopetorum haud peritum fuisse fati sunt, die Supplicationis suae domi sua machina vulnum mortiferum accepit. Sic laesus, cum paramedicos vigilesque, qui sibi essent auxilio, telephono arcessivisset, prius obiit quam ad valetudinarium adveniret.

Tametsi tales machinae ad insidias, qualis Ronaldus domi posuit, in Boreoamerica lege vetantur, multae tamen in eis aedibus a vigilibus, qui eo acciti erant, repertae sunt. Quas necessarii dixerunt Ronaldum posuisse, quod vigiles ei verito nullum subsidium attulisse. Vigiles autem de illis dictis a diurnariis rogati reticuerunt.

Scripsit Grames Britannicus - 09/12/2019 17h53



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Persia. Post casum aeronauis Vcrainae ciues multi ad plateas Persicas una descendere ut indignationem suam demonstrarent propter impetum in aeroplanum ipsum, quod septuaginta et centum hominum obitum generuit. Multos dies demonstrationes exstaturas putatur.
Rector Persicus Hassan Rohani tandem confessus est aeronavem Ucrainam ante triduum per errorem humanum deiectam esse cum accepta esset pro velivolo hostili. Indagatur ut rei erroris qui excusationem non habet inveniantur: in hac calamitate CLXXVI viatores perierunt.
Irania XV missilia demisit in duas sedes belli Boeroamericanas Iraquiae ubi etiam turmae sociorum sunt; Praeses Trump declaravit omnes milites servatos esse. Impetus cognitus erat.
Persia. Luctus in tota terra a ciuibus geritur propter interitum illius ducis Persici Soleimani, qui superiore die in bombardamento Iraqensi mortuus est. Administratio Persica ultionem asseuerat atqui rursus uouit.
Hesterno die in oppido Alba Colonia civitatis Texanae quidam arma displodit in ecclesia Christianorum: duos fideleles occidit tertium autem graviter vulneravit, sed ipse ab alio fideli necatus est. Ante biduum non longe a Novo Eboraco vis religioni obstans patefacta est in domo magistri Iudaici ubi Afroamericanus magno cultro curvato quinque sauciavit; postea comprehensus est.


IN ORBE
OECONOMIA
IN ORBE
IN ORBE
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: