|
|
NUNTII
DAMNATIO CAPITVMDe sententiis Indicis

Iamdudum de rebus Indicis nonnulla dicuntur, quae maxime ad uiolationes muliebres perpetratas pertinebant. Quarum rerum ultio uita est: Indici enim iudices saepe saepiusque -non tantum petitores, ut antea in articulo quodam aiebatur- stupri reos ac interfectores nulla mora capitis damnant; capitalis poena rursus maiore frequentia uexatoribus ac carcerum custodibus praescribitur. Cum iussus ampliore spatio pedem conculcet, uindicationes tamen nullo pacto eueniunt: immo uero, crebiore ui in sententiis pronuntiandis adhibita, damnatio capitis nondum iudicia exsequitur. Multi ideo auctores arcanum patefecere: ubi poena capitalis adhuc perdurat ac praestat- perpaucae uere sunt gentes, apud quas supplicium summum adstat- minimo aditu tribunalia ac carceres introire solet, quod et Indicas sententias item adfecit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 21/12/2019 20h06
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|