|
|
NUNTII
INCENDIA AVSTRALIANAFlammae propagantur
Siluae Australianae longo ex tempore rogis maximis cremantur, quorum uis adeo pollens est, ut ab antiquitate nec minime computaretur: flammarum enim potentia omnem aerem Sydnensem calefacit, qua de re ciues omnes aestuant. Calor aetherius igitur quinquagesimam contigit incisuram atque aeris uita magnopere uolneratur: tanti ideo calet aer, ut semet ipsum exedat.
Ciues praeterea Australiani nonnulli propter calorem perierunt: XXIV nam homines mortem obiuerunt; multi autem ne siluae omnino deflagrent ac deleantur metuunt, quod summum damnum toti aeri Australiano et uniuersali uidetur. Bestiae demum non tantum homines magnopere ipsis incendiis adficiuntur, quarum nemora flammis pereduntur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 05/01/2020 15h34
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|