|
|
NUNTII
VIRVS SINENSEMorbus spargitur

Pestis pulmonea nota inter Asiatica loca amplius expanditur: Iaponia, Corea Australis ac Sina enim morbum hos dies experiuntur; III uerum homines iam perierunt. Sinensibus maxime ciuibus aegritudo sub oculis est: nam his diebus bis centum homines peste polluuntur, quae forsit in mercatoribus officiis exigendis primum spargitur ac quendam infecit. Sinensis tamen procuratores urbani in tranquillitatem omnes exhortantur: res uere aduersa se gesturos pollicentur. Morbus re uera decennio superiore DCCC circiter homines in tota Asia necauit, qua de causa metus summus ciues inuasit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 20/01/2020 21h11
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|