|
|
NUNTII
CROCEA VNDADemonstratio in pestilentia

Seditiones Francogallicae, quae togis croceis indutis propagantur, iamdiu praeclarae sunt in toto orbe: fora Francogallica enim ciuibus implentur, qui in senatus magistratus summos seditiones plurimas agunt ac maximo conatu eos oppugnant ab anno superiore; Lutetiae summe et hodie demonstrauerunt apud montem Parnassum. Virus coronarium tamen et in Francogallia magnopere conspargitur: nam milia V hominum a morbo contaminantur, quorum quinquaginta iam perierunt. Demonstrationes hodiernae periculum maximum enim ad contagionem continendam: senatus attamen conuentus omnes publicos uetauit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 14/03/2020 23h23
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|