|
|
NUNTII
ABNEGATIO PERSICADe consilio Persarum

Dictator Persicus Rohani gentem suam in tempestatibus conspicit, quae maxime a uiro coronario afficitur: hominum enim milia XX contagione adficere putantur atque centena XV perisse nuntiatur. Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump hostem adiuuare conatus est atque auxilium afferre nixus est, qui consuli opitulatur: is Rohani attamen hostis opem seuere recusauit. "Falsum reuera auxilium Americanum sentimus. Scientiam geneticam Persarum carpere Americani student atque eorum auxilium nobis uiri uim fouebit. Boreoamerica malum in toto orbe aspergit, opem suam sibi habeant". Scripsit
Andreas Nouocomensis - 22/03/2020 20h54
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|