|
|
NUNTII
NVNTIA OLYMPIALudi protrahuntur

Iaponica Olympias anno MMXX iamdiu praenuntiata est, quoius initium die nono ante Kalendas Augustas sacerdotes ominati sunt, aduersa sorte differentur: uirus coronarium enim totum orbem terrarum adficit, quod iam milia centena IV in toto orbe attigit; ludi Ioui Olympico gratissimi ergo postponentur anno MMXXI. Aediles de ludorum cura haec ideo fati sunt: "Olympiada nunciam habere nequimus, quia tempestas summa est: anno futuro protrahentur ludi" ut etiam nos rettulimus. Ludi tamen permulti differentur, quorum numero autoraedarum cursus atque pedifolle intersunt. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 24/03/2020 19h23
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|