|
|
NUNTII
BERNARDVS A LATERECandidatus renuntiat

Iam anno MMXVI ille Bernardus Sanders petitor consularis fuit, etiamsi praeses hodiernus Donaldus Trump atque illa Hilaria Clinton primi erant petitores. His temporibus tamen Bernardus Sanders, qui nimio progressiuus fortasse erat illa aetate candidatus, petitionem consularem suam incepit nouam atque optimus futurus esse uidebatur contra praesidem huius temporis Trump. Abiurationis igitur nuntium magno stupore accipitur: petitor alter Josephus Biden ideo primus capit, sed illius Bernardi Sanders petitio difficillima ei uidebatur, sicut praedixit post eiurationem: "Si iter meum facilius esset, ipse propositum sectarem, quod nec longe adipisci posse existimo. Is Donaldus Trump in tantam tempestatem hominum mentes deiecit, ut non rerum me potiri studere credam". Scripsit
Andreas Nouocomensis - 08/04/2020 23h27
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|