|
|
NUNTII
AFRICANA EXPVLSIOExactio Africanorum Sinensis
Rumores iam Catullum exterrebant, qui uiua uoce sempiterne exaudiuntur: in ciuitatibus Sinensibus summeque Guangzhoui in tali tempestate sermones inanes proferuntur. Qui enim Africani prouincias colunt Sinenses, mali huius temporis gestatores putantur atque ideo expellendi sunt quam primum: ciuitates Sinenses Africanorum centena hominum eiecerunt, quia suspicio in eos maxima est. Africanorum legati igitur exprobrauerunt consilia Sinensia, qua de causa magistratus Sinenses una uoce accusationes abalienauerunt: "Odium interratiale nullum est: Sinensis administratio omnes homines eodem pacto accipit atque nemo odio nobis est". Scripsit
Andreas Nouocomensis - 12/04/2020 21h54
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|