Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 16 mensis Octobris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

LAXITAS EVROPAEA

Principum mollities

virus3.jpg

In tempore uiri coronarii omnis orbis terrarum et salubritate et re argentaria uniuersalis historiae summam tempestatem experitur: milionum III omnino contagione attactos esse ac milia CC perisse cernitur. Pestilentiae uis in continenti saeuissima fuit, cuius respublicae magnopere afficiuntur: ciues Hiberici, Italici, Francogallici atque Britanni primi sunt in strage Europaea.
Quamuis ferox atroxque morbus tamen minore ui nunc multitudines excidit: in aequo mari saepius nautae mollescunt. Quod ne eueniat sapientes uiua uoce auspicantur, ne hos menses uane conati simus: Hiberici enim magistratus per lucos ciuitatesque γυμναστικήν admittunt nonque secus ac Italici a die lunae futuro. "In tanta huius uiri potentia maximum est periculum" sapientes effati sunt "quid de ciuium salubritate in tantis motibus his?"

Scripsit Andreas Nouocomensis - 02/05/2020 17h40



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES In Poenorum capite Beryto colluctatio ciuilis hodie euenit. Hodie enim ciues apud basilicam contra praetorem, qui superioris anni rem portuensem peruestigat, ualde demonstrauerunt. Illis sed ciuibus milites responsum armatum dederunt: per sclopteta nam missilia coniecta sunt ac ciues saltem VI perierunt.
In urbe partis Norvegiae vergentis inter meridiem et orientem solem Danicus triginta septem annorum arcu et sagittis armatus quattuor feminas et unum virum necavit, duos vulneravit. Cum sicarius ad cultum Islamicum se convertisset timor iure erat ne extremistarum partium sectator factus esset.
Post Talebanorum impetum ultimum in Bactrianam terram omnes jihadistarum uim operaque metuunt: quare nationum maximarum XX rectores hodie electronice conuenient, ut de re Bactriana colloquantur. Marius Draghi praeses Italicus conuentui praeest.
Inundatio Sinensis noua post Iulii mensis uastationem doloribus nouis multos afficit: superiore enim septimana in regione septentrionali Shanxi homines innumeri sedes suas reliquerunt; hac tempestate miliones II ciuium ad alium locum migrare coguntur.
Diebus superioribus in Austriacum praesidem Sebastianum Kurz tempestas maxime euenit: ille Kurz ambitus repetundorumque ualde accusatus est. Factiones nonnullae in senatu abdicationem exhortatae sunt, quae demum accidit: Sebastianus Kurz nondum cancellarius Austriacus est. Ipse Kurz ad consulatum ministrum externorum Alexandrum Schallenberg proposuit.


POLITICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: