|
|
NUNTII
NVLLVM NEGOTIVMDe re Boreoamericana
Morbus coronarius totum fere orbem contigit: ubique uirus maxima ui rem adficit argentariam ac summe in Ciuitatibus Coniunctis Americanis. Ibi enim primum pestilentia centum prope milia hominum necauit atque res pessime uersatur: multorum negotia propter rem aduersam proletarios suos tantopere dimiserunt, ut milionum XXXIII coacto otio adficiantur ac salarium nullum eisdem praebeatur. Quodpropter administratio Boreoamericana monetalia supplementa operariis apparauit ac commendauit: milionum VI hominum pecuniam poposcerunt atque receperunt; multi tamen omnibus orbi sunt atque in tempestate uiri uim experiuntur et ieiunii. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 07/05/2020 21h10
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|