|
|
NUNTII
MVLTA SINENSISDe consiliis Americanis

Hongkongensis respublica, quamuis iugo Sinensi subiecta, partim libera iamdiu uidetur: quod tamen administratio Sinensis recentibus temporibus minime respexit. Ad publicam tutelam igitur leges nouae promulgantur ac Sinenses magistratus rem ubique cohibere student et Hongkongi. Quae praeses Donaldus Trump magnopere exsecrauit: "Insula Hongkongensis libera est ac Sinenses magistratus iniussu populi ad legem ciues cogunt. Qua de causa licet multationum iussus praecipiantur" addidit postea praeses Boreoamericanus: "Iam enim Sinenses ciues omnes morbi coronarii criminandi sunt praetereaque ad Boreoamericanas ciuitates nondum accipientur". Scripsit
Andreas Nouocomensis - 30/05/2020 18h59
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|