|
|
NUNTII
IVGVLATVS ESTDe Georgii caede
Ab interitus die nonnullos dies astantibus nullum fuit dubium de Georgii Floyd morte: ille nam uigil genu suo compressum eum Georgium plane necauit; qua de causa iam in dies magis magisque in fora congregantur ciues, qui de militum uindicatione iudicium poscunt. Quae tamen post causas obitus cognitas magnopere grauantur: seditiones enim permultae deflagrauerunt atque uigiles nonnulli in tumultibus et demonstrans quidam uulnerati sunt. Iugulauit eum uigil, qui ciuium "curabat" tutelam. Nouae Eburaci praetor urbanus De Blasio calamitatem tanti momenti aestimat, ut inter tertiam quartamque uigiliam nemo exire possit. Interea ille praeses Donaldus Trump uigilias iussit: "Seditiosos asperrime ferite ac offendite eosque compellite!" Scripsit
Andreas Nouocomensis - 01/06/2020 23h33
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|