|
|
NUNTII
DE PESSIMA RE AMERICANAMorbus in continenti
De pestilentia coronaria in Boreoamericana regione iamdiu multa pronuntiata sunt atque hominum milium centum perierunt; praeterea in Ciuitatum Coniunctarum prouinciis milio et dimidius hominum contagione infestari aestimantur. Non modo tamen in America Septentrionali, sed etiam in Austroamericano continenti res pessime habetur: intra Mexicanos fines mille in die hesterno perierunt atque in toto milia duodecim a contagionis initio interierunt; Brasilianensium interea hominum milia XXX mortem obierunt propter morbum: ibi enim et per felicia tempora salutem tueri perdifficile uidetur ac in tali tempestate peius omnia tolerantur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 06/06/2020 17h52
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|