|
|
NUNTII
IRA AVSTRALISDe metu Sinensium

Mense Iulio uniuersitas omnis Australica post morbi initium fores suas tandem aperiet. Quod tamen Sinensibus tironibus non optimum erit: nam Sinensis minister ad discipulos erudiendos de maxima diffidentia timorem suum patefecit. "Pestilentia coronaria non modo ciuibus mala fuit, sed etiam nationibus: Sinam pessimam naitonum omnes existimant". Administratio enim Australiensis de Sinensi morbo sibi inquisiuit, quod Sinenses magistratus bonum esse non putant: quae res de aduersitate in Sinenses tirones, qui ad Australiam studendi causa mouent, metum peperit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 09/06/2020 22h07
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|