Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 5 mensis Decembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

COLUMBUS DEIECTUS

Furor contra praeclarum Americae repertorem

colombo2.jpg

In Civitatibus Unitis turmae morte Georgii Floyd et vi phyletica contra Afroamericanos reclamitantes adversus statuas Christofori Columbi obversae sunt, cum ille navigator coepisset primus colonias in America constituere, ex qua re genocidium gentium indigenarum initium haberet. Prostratio et abiectio, fragminibus factis, in Virginia, in urbe Bostoniana et tertio Minneapoli expletae sunt. Non solum Columbus, sed simulacra quoque insignium virorum praeteriti temporis idem facinus passi sunt: qui indices cultus civilis et imperii popularis fuerunt in servitutis imagines conversi sunt.

Furor iconoclasticus etiam Europam pervadit. In urbe Britannica Bristolliensi statua Eduardi Coston egregii civis saeculi XVIII, ditissimi facti nigrocolorum mercatura, ante nonnullos dies prostrata et in flumen devoluta est. Oxonii multitudo tumultantium fortiter flagitavit ut demoveretur Caecilii Rhodes imago, qui locupletatus est metalla exercendo condiditque coloniam Africam ex suo ipso nomine Rhodesianam nuncupatam, nunc Zimbabwe. Ipsum simulacrum praeclari viri politici Winston Churchill inquinatum est, cum ille osor phyleticus fuisset.

Quid? Nihil novum sub sole. Exitus regiminum talia attulerunt. Nemo est qui ignoret quid acciderit simulacro tyranni Saddam Hussein, nihil minus ingentium statuarum dictatorum communistarum Lenin et Stalin sors de memoria excidere potest. Lectores Italici narrationem scriptoris Alexandri Manzoni certe memorant, qui in sua fabula hostorica per ironiam fatum statuae regis Hispani Philippi II descripsit: aetate illuministica illum in Marcum Brutum mutatum esse, sed post biennum homines viro Romano libertatis exemplo obstantes ipsum deiecisse et in quendam locum devolvisse.

Tamen in Civitatibus Americae Unitis non genus rei publicae reformandum est, sed publica securitas, simulque a reclamantibus aequitas socialis et oeconomica postulatur. Nuper frater Georgii Floyd, ante Consilium Iustitiae Senatus declaravit: “Ille mortuus est ob controversiam de viginti dollariis; ne vana maneat eius mors sed efficere possit ut in melius orbis mutetur.”

Scripsit Lydia Ariminensis - 12/06/2020 10h37



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Cairi, in capite Aegypti, custodia renovata est Patricio Zaki per XLV dies, in carcere consumptis iam novem mensibus: cum esset discipulus Universitatis Bononiensis de praeconio seditioso accusatus est, sed posterus dies iudicii nondum constitutus est.
Nuper praeses Trump aperte declaravit adversarium Biden fraudolenter electum esse cum suffragia depravata essent, sed adhuc res non probata est.
In Italia ad propagationem viri coronarii coercendam cum cinematographea ac theatra clausa sint, omnes artifices et operarii spectaculis servientes, qui valde reclamant, in magna difficultate versantur.
Venetiis aggeres mobiles sublati sunt ut aestum coercerent: auctus aquarum constitit et altitudo stabilis in urbe.
Berytus. Punici sapientes in morbo coronario detegendo canes XX exercitari irrogant, ut in Libanensibus aeriportibus uiro infectos inuenire possint. Quod enim sapientes propter optimum canum odoratum facile factu auspicantur.


SCIENTIAE
POLITICA
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: