|
|
NUNTII
VRSVLAE CONTIOPraeses Europaea sermocinatur

Bruxellae. In senatu Europaeo praeses Vrsula Von der Leyen sermonem publicum habuit, in quo de Europaeis rebus nouissime disputauit: "Communitas Europaea inprimis salutis sit sodalitas: in morbi coronarii re aduersa totius Europae respublicae male uersantur; medicamentum cum inueniatur, haud enim inuentoris est, sed Europaeorum totiusque orbis ciuium!"
His uerbis ipsa Von der Leyen de pauperibus tuendis nonnulla exposuit: "Salaria minima ciuibus omnibus praebenda sunt, quae uerum senatusconsulto praesto comparabimus". Postea de re migratoria sermonis secundam partem pronuntiauit: "Naufragis pro tuto auxilium praeberi studemus, ne in fretibus homines pereant. Non omnes tamen ciuitate donandi sunt, sed multi ad patriam mittendi". Ipsa demum de aeris permutatione atque pollutione dimidianda contionis extremum habuit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 16/09/2020 19h15
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|