|
|
NUNTII
NAVIS TURCICA IN AQUIS CONTROVERSISNavigatio non intermittitur
Turcia navem iterum misit exploratum gasii venas in aream Maris Medii
orientalis, quamvis Europa petivisset ut retraheretur. Imperium classis
Turciae nuntiavit ante biduum per instrumentum communicationis Navtex eam in maris spatio inter insulas Graecas Rhodum et
Μεγίστην usque ad diem IV mensis Novembris mansuram esse. Antea
auctoritates Ancyranae navigium aliis comitantibus usque ad diem Martis
fore indicaverant. Dato responso per idem instrumentum Graecia affirmavit
munus navis Turcicae se non permisisse nec legitimum esse in spatio maris
quod ad se pertineret.
Relator Graecus Stelios Petsas heri declaravit per televisionem hoc amplius
probare Turciam sine fide esse etiam erga Societatem NATO quae petivit
ut duae sociae ius internationale observarent ad controversias solvendas. A
mense Augusto duae res publicae inter se contendunt de facultate gasium
reperiendi.
Scripsit
Lydia Ariminensis - 26/10/2020 17h45
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|