|
|
NUNTII
CADAVERA MEXICANADe scelere insepultorum

Neces permultae intra Mexicanos fines saepius euenire uidentur: enim in regione sola Guanajuato milia II hominum uno anno interfecti sunt, quod igitur in hac tantum regione euenire praedicitur deque aliis nescitur. In obscuro praeterea incognitorum hominum corpora LX inueniuntur, quorum X mulierum sunt cadauera. Hic enim manipulorum scelera saepissime perpetrantur, quorum uictimae ibi insepultae iacere uidentur. Anno MMXIX item interfectionum numerus tantopere auctus est, ut ad summum in aeuo perueniret. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 29/10/2020 21h48
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|