Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 27 mensis Novembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

SOLUSNE INFANDA PATRAVIT?

Auctor caedis Nicaeae cum aliis stragem paravit

Nizza.jpg

Ante biduum Tunisensis nomine Brahim Issaou cultro occidit in Cathedrale Nostra Domina in media urbe sita aedituum et duas feminas: prior intus trucidata est, altera gravissime vulnerata in thermopolium confugit, ubi animam efflavit amore filiorum commemorato. Reus a biocolytis sauciatus, in nosocomium translatus est.

Petitio terroristica rei politicae odio accensae inseritur post capitis amputationem magistri Parisini Samuel Paty qui discipulis distortas imagines Maometi actis Carolo Hebdo editas ostenderat. Praeses Emmanuel Macron sermone funebre habito affirmavit se non intermissurum bellum pro libertate nec imagines satiricas recusaturum. Praetera nullam separationem Islamicorum fore, frequentes in meschitis inspectiones. Quod excitavit nationes Islamicas, praesertim Praesidem Turcorum Recep Tayyip Erdogan, qui accusavit Macron quod insanus esset, de odio in Europa contra sectatores Mahometi, quin etiam eorum status par extaret Hebraeis sub nazistorum regimine. Praeter Turciam aliquae nationes Medii Orientis cum Francogallia commercii interclusionem nuntiaverunt. Solum Arabia Saudita e contrario monuit ne res Turcorum emerentur. Unio Europaea videlicet Ancyram hortata est ut impulsu adversus Francogalliam desisteret pro tolerantia ac laica libertate.

In hoc rerum statu nova petitio terroristica in Francogallia facta est. Jihadista Tunisinus infandi sceleris auctor inter migrantes in insulam Lopadusam conscenderat, postea Barium translatus, expellendus ab Italia erat, sed se abdiderat. Ignoratur quomodo in Francogalliam adierit. Non solus verisimiliter horrendam caedem Nicaeensem struxit. Tres in Francogallia comprehensi sunt ut suspectos societatis sceleris. Nuper grex extremistarum Tunisiae meridionalis "Al Mahdi" sibi incursum terroristicum vindicavit.

Religio saepe saeclis praeteritis causa belli et contentionum fuit. Ad ea vitanda hoc tempore adfirmare licet nullam fidem deridendam esse in tanta mentium diversitate nec pro fide insontes necandos.


Scripsit Lydia Ariminensis - 31/10/2020 23h33



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Res Italica de feminis hornis temporibus pessime habetur: cotidie enim mulieres LXXXIX uariis scelestis modis offendi comperiuntur, quarum pars dimidia in familia uituperatur.
Scriptor sociusque noster Johannes Teresi poetico praemio ad pacis cultum per poesin transfusum dignatus est: Forum uniuersale ad pacem per poesin diuulgatam enim dignitatis eius iudicium fecit. Macte uirtute, amice!
Administer Ucrainus negotiis exteris praepositus plura auxilia poscit a sociis Europaeis, curam et sollicitudinem ostendens de Russicarum copiarum motibus secundum fines.
His diebus ille praeses Sinensis Xi Jinping consilium ultimum coram factionem Communistam habet, ut imperium eius, quod iam perpetuum est, magis magisque augeatur. Consilium hoc ultimum ille Mao Zedong anno MCMXLV ac Deng Xiaoping anno MCMLXXXI tantum ceperunt.
Apud ciuitatem Maradi, quae in nationis Niger finibus australibus est, deflagratio nefaria hodie euenit. Schola enim quaedam ligno stipulisque instructa ignotis causis omnino exusta est, in quo incendio pueri saltem XXVI perisse existimantur ac XIV offensi sunt.


ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: