| 
																
  																
  | 
 | 
       
NUNTII   
 
       TERRAE MOTUS TVRCVSDe Smyrnaea discussione
  
Die Veneris ciuitas, quam dicit Cicero patriam Homeri (Pro Archia, XIX), magno terrae motu adfecta est: terrae motuum periti Boreoamericani ratione Richteriana septimum gradum concussionem attigisse pronuntiauerunt, quam Turcorum sapientes parum diminuerunt. Ex illo die Turcorum exploratores mortuorum corpora inuenire omni ui conantur, quorum LX iam repperisse ipsi nuntiauerunt. Hodie tamen in tanta tempestate tantoque periclo nuntium laetum praedictum est: uir LXX annos natus post biduum inter rudes compertus est; ipse enim senex uitam suam saluam recepit. Terrae motus ast potentia tanta fuit, ut in propinqua insula Samo iuuenes II perisse nuntiarentur.   Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 01/11/2020 16h55
      
 
. 
. 
  
 | 
 | 
 
  
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
  
 |