Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 27 mensis Novembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE COMITIIS AMERICANIS

Nouus praeses Boreoamericanus creatus est

Biden.jpg

Post igitur quadriennium sub consulatu Donaldi Trump noua comitia Boreoamericana indicta sunt: longissima propter ciuium numerum legesque nouas in tempore coronario comitia fuerunt. Quae praeterea certamen aeternum praesidis pristini Donaldi Trump petitorisque progressiui noui Josephi Biden exhibuerunt: nam incerta fortuna petitorum uices perpetuo permutabant peruertebantque, ita ut primo aditu quisquis uictorem utrum nominare posset.

Tertio die exacto tamen omnibus uictor sub oculis erat: Josephus Biden enim consul nouus esse ampliore spatio uidebatur, quem tamen praeses pristinus Trump adhuc non excepit exitum. Postremo ille Josephus Biden hesterno die praeses quadragesimus sextus Boreoamericanus creatus est atque contionem primam inuictus habuit: "Consensus intra extraque moenia nobis semper luceat: ne enim inter ciues in tantis tempestatibus odium intersit neque in peregrinos externosue ciuium inuidia adsit, qui porro hostes nobis minime putentur".

Scripsit Andreas Nouocomensis - 08/11/2020 13h53



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Res Italica de feminis hornis temporibus pessime habetur: cotidie enim mulieres LXXXIX uariis scelestis modis offendi comperiuntur, quarum pars dimidia in familia uituperatur.
Scriptor sociusque noster Johannes Teresi poetico praemio ad pacis cultum per poesin transfusum dignatus est: Forum uniuersale ad pacem per poesin diuulgatam enim dignitatis eius iudicium fecit. Macte uirtute, amice!
Administer Ucrainus negotiis exteris praepositus plura auxilia poscit a sociis Europaeis, curam et sollicitudinem ostendens de Russicarum copiarum motibus secundum fines.
His diebus ille praeses Sinensis Xi Jinping consilium ultimum coram factionem Communistam habet, ut imperium eius, quod iam perpetuum est, magis magisque augeatur. Consilium hoc ultimum ille Mao Zedong anno MCMXLV ac Deng Xiaoping anno MCMLXXXI tantum ceperunt.
Apud ciuitatem Maradi, quae in nationis Niger finibus australibus est, deflagratio nefaria hodie euenit. Schola enim quaedam ligno stipulisque instructa ignotis causis omnino exusta est, in quo incendio pueri saltem XXVI perisse existimantur ac XIV offensi sunt.


ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: