|
|
NUNTII
JIHADISTA NECATVRDe terroristae interfectione

Sodalitas terroristica Al-Qaeda anno MMI Nouae Eburaci petitionum jihadistarum summam perpetrauit: eius dux Osama Bin Laden anno MMXI post longam sectationem comprehensus atque necatus est. Diebus superioribus tamen diurnarii Boreoamericani nuntium nouum publicauerunt: uicarius dux Al Masri, qui eius Bin Laden potestatem manibus detinebat, mense Augusto intra Persicos fines in capite Teheran ab Israelianis sicariis interfectus est. Ipse Al Masri anno MCMXCVIII in Boreoamericanarum legationum aulas Kenyanas atque Tanzanias impetum fecit atque centena hominum II necauit centenaque hominum seuere uulnerauit. Administratio tamen Persica ducis internecionem illam denegauit, quae nullo loco facta esse dicitur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 14/11/2020 21h04
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|