|
|
NUNTII
PACTVM OECONOMICVM NOVVMDe rebus Asiaticis

Asiaticae permultae regiones mercaturae pactum nouum se obsignare pronuntiauerunt, quocum totarum nationum res argentaria ad melius augebitur: Sinensis administratio eius uenalis sodalitatis patronus est potentiamque suam in tota Asia amplabit. Cui sodalitati nationes multae intersunt, sicut Iaponia, Austrocorea, Indonesia atque XL aliae, quamquam in pacto mercaturae India non pede incessit; Australia praeterea pactum in Oceano Pacifico promouit obsignauitque, quod maximum in toto orbe futurum pronosticantur periti. Vectigalia igitur inter omnium nationum fines portusque uentennium extollentur, ut mercatum solute ampleque discurrere possit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 15/11/2020 21h51
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|