|
|
NUNTII
DE DIE CONTRA VIM ADVERSUS FEMINASXXV mensis Novembris electus est
Dies hodiernus XXV mensis Novembris indictus est contra vim adversus
feminas. Initium celebrationis repetit a consilio Ordinis Nationum Unitarum
anno MCMXCIX capto, ex quo hic dies electus est ad memoriam honorandam rei
publicae Dominicanae trium sororum, Patriae, Minervae et Mariae Theresiae
Mirabal, quae anno MCMLX iussu dictatoris Raphaelis Leonidae Trujillo
occisae sunt. Cum simul adirent ad viros visitandos apud carcerem, a
custodibus muneris secreti militaris violenter percussae sunt et in
voraginem coniectae. Nuntius vulgatus est de casu non voluntario sed fama
necis statim diffundebatur: res scelesta tantam iram populi excitavit ut
insequenti anno dictator occisus sit et paulo post regimen tyrannicum finem
habuerit. Illae, cognominatae “Papiliones” (Las Mariposas),
actuosiores fuerunt gregis occulti “Motus XIV mensis Iunii “ regimini
invisi. Ob cui plenam adhaesionem mense Ianuario eiusdem anni comprehensae
erant.
Perlongum est commemorare quae genera violentiae toto orbe contra feminas
perpetrentur: stupra puellarum Indicarum, meretricium prope puerile in
Bangladesia, matrimonium immaturum pacto parentum obligatum in nationibus
Islamicis…Sed opus non est considerare quid in nationibus longinquis
eveniat. Ab anno MMXII usque ad hodiernum diem CMLXV occisae in Italia
numeratae sunt. Novissimus muntius hodie effunditur de duabus necatis, una
Paduae, in regione Veneta Septentrionali, altera Catanzarae, in regione
Calabra Meridionali. Plerumque constat reos viros vel amantes esse qui
nolunt ab iis discedere recusantque ne illae compotes sui sint. Novum
verbum fictum est ad hoc genus caedis denotandum, id est feminicidium. Id
significat odium masculinum erga genus feminarum, quod non solum occisionum
causa est, sed etiam animi et condicionis exitium fert. Quousque ? Immo
tempore claustri ob virus coronarium vis domestica valde auxit.
Scripsit
Lydia Ariminensis - 25/11/2020 23h53
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|