|
|
NUNTII
FACINORA MIGRATORIACrimen Italicum

Saepe saepiusque in in re migratoria turpiter actum est, quod uerum marinis itineribus a portibus longinquis usque ad Italicos migrantes illos multis tormentis adficit. Praetor enim Catinensis scelestos XIX maximi criminis accusat: nam rei ipsi una cum calamitosis uiris Turcis Graecisque profugorum fortunas exagitabant atque ad oras Italicas malis moribus auehebant. Pecunia igitur maxima profugos commouebant: VI milia eurorum enim saepe conquirebantur, ut aduenae ad Italiam perferrentur; ipsi postremo migrantes uarias in ciuitates demouebantur posteaque ad Europam septentrionalem. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 05/12/2020 20h07
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|