| 
																
  																
  | 
 | 
       
NUNTII   
 
       RAPTVS PVERORUMDe scelere Nigeriano
  
Hesterno die armatorum manus in septentrionalibus regionibus in scholam Nigerianam impetum fecit: iam septimana superiore eius factionis islamicae Boko Haram scelesti adsectatores agricolarum centum interfecerunt; heri CCCL in ludo Nigeriano erepti sunt atque amplissima raptione terroristis islamicis deducti sunt. Praefectus Aminu Massari totius regionis ludos intercludit, ne impetus noui ad rapiendos discipulos perpetrentur, posteaque discipulos illos se conseruaturum esse pollicitus est. Congregatio "Amnesty International" sententiam suam exposuit: "Non difficillimus praesensu hic impetus uidetur: maior sit tutela in tota natione ad iuuenes ciuesque omnes conseruandos!"  Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 13/12/2020 21h50
      
 
. 
. 
  
 | 
 | 
 
  
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
  
 |