|
|
NUNTII
INDVSTRIAE CONSILIVMSecessus consilium
Laterum Danica industria "LEGO", quae ad aedificia multaque alia construenda per lusum pueros edocuit, consilium nouum mercatorium pronuntiauit: "Ergasterium nostrum ex nunc machinas armamentaue ad puerorum ludum tabernis minime praebebit, quorum usus uere in bellis adsuescatur". Magnum enim probrum in illam industriam exortum est, cum eius ueliuoli "V-22 Osprey" exemplar, quod reapse in bellis Americanis Iaponicisque, id est in Bactriano Iraqenoque, adhibitum est, ad totius orbis mercata prolatum esset; qua de causa exemplaria omnia e tabernis eliminata sunt, sicut machinae uniuersae bellicae. Cur demum ueliuolum illum tum ad mercata traditum cum prompte deletum sit uere ignotum est. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 16/12/2020 01h36
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|