Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 14 mensis Augusti 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

NOVVM MALVM

De antiqua nouitate

mutatio.jpg

Cum gaudium magnum in toto orbe exordiri inciperet, quod uerum medicamen uaccinum contra morbum infestum huius anni inuentum est, malum attamen uirus omnium corda praestringere iterum incohauit: morbus enim coronarius nouo modo, id est renouata ui, a Britannicis insulis contagione inprouida profectus est. Nam a mense Nouembri morbida noua uis obrepere coepit atque Europaeos ciues nonnullos iam contigit, quod uerum totius orbis sapientes magnis aerumnis sollicitauit. Hoc tamen repertum est: illud medicamen coronarium ultimum contagionem nouam quoque propellere uidetur; fines ast Italici Francogallicique secluduntur, ne morbus nouus ulterius procedat.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 21/12/2020 16h02



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Sapientiae Italicus vulgator necnon diurnarius excelsus Petrus Angela annos XCIII annos natus adversa sorte, sicut filius eius Albertus et ipse praeco optimus Pipiationis reti nuper publicavit, mortem obiit. Ave atque vale in perpetuum, Petre optime noster!
In regione Francogallica Gironda incendia, dolosa reputata, non intermittuntur: iam decem milia civium abire coacti sunt, plus quam XX milia hectariorum silvarum combusta sunt. Ad flammas cohibendas mille siphonarii, novem aėronaves, duo helicoptera occupantur. Praeses Emmanuel Macron auxilia ab Unione Europaea petiit.
Ut iam Ucrainorum milites pronuntiaverunt, in Chersonesi Tauricae castra Russica ad aeronaves custodiendas impetus factus est, quo velivola novem laesa esse indicantur. Estonia interea se Communitatem Europaeam hortatura esse ut Russicorum visa iure Schengeniano praestata revocentur nuntiavit, quod vero propositum cancellarius Germanicus Olaf Scholz se respuere statim publicat.
Foederalis Inquisitionum Tabularii, quod Anglice FBI nuncupatur, emissarii ad pristini praesidis Donaldi Trump, qui interea Novi Eburaci erat, Floridensem villam heri pervenerunt: ipsis enim ministris investigatio agenda erat, qua tabellae ab illo Donaldo Trump ex Alba Domo post consulatus finem ereptae, quamvis pristinus praeses raptum criminosum continuo negaverit, inveniri possint; pyxides ideo nonnullae domo illa per vigilias ablatae sunt, sed inquisitionis exitus adhuc in operto est.
Civitates Unitae munus non remittent erga Formosam, ait relatrix Nancy Pelosi in capite Taipei coram praeside Tsai Ing-wen. Furentes Sinenses nuntiaverunt exercitia militaria prope insulam magno numero navium, armorum, aėronavium apparato.


SCIENTIAE
IN ORBE
ATHLETICA
ATHLETICA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: