|
|
NUNTII
CATO HODIERNVSAccusator Boreoamericanus
Druidum Americanorum recentissimus, qui Capitolium Washingtonense postride Nonas Ianuarias magno impetu oppugnauit, Iacobus Angeli bisontis pelle tectus semet testem deuouit. Ipse enim nouus Brennus sententiam suam his modis aperuit: "Contra illum Donaldum pro nota censoria -id est senatus impedimentum- ipse testabor: Capitolina aggressio alio more acta est, non eius praesidis pristini contentio sed pro libertate pugna uidebatur". Lindsey Graham senator conseruatiuus tamen contraria respondit: "Ludos circenses nimios septimanis superioribus uidimus: druido illo teste hoc iterum euenire non licebit". Scripsit
Marcus Austriacus - 30/01/2021 16h27
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|