|
|
NUNTII
MEDICAMEN PALAESTINVMConsilium Israelis
In medicamine coronario diffundendo Israelis administratio in toto orbe optima esse uidetur: in ipsa enim natione milium centena VI morbo illo affecta sunt atque milia saltem V perierunt; Israelis tamen ciues maxima frequentia in toto orbe medicamenti iniectione optime ualent. Milio atque dimidium hominum dosem binam iam exceperunt atque tres miliones modo ciuium uaccino carent. Palaestinis ast ciuibus res peior habetur: nemo nam medicaminis auxilio praeditus inter ciues est. Israelis administratio attamen peregrinos ciues Palaestinos optima medella adiuuabit atque milia V potionum eis ipsis offerret; quod postremo non ad Palaestinorum salutem at ad Iudaeorum salubritatem euenit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 01/02/2021 21h39
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|