|
|
NUNTII
COMPREHENSIO BIRMANICASeditiosine in uinculis?
Septimanis superioribus magnae seditiones in Birmania euenerunt: ciues enim Birmanici contra militum duces, qui, rebus nouis gestis, potestatem summam ui adepti sunt; qua de causa in tota regione centena milia hominum ad fora descendrunt, ut dissensionem suam demonstrarent. Quibus rebus habitis, administratores noui Birmanici responsum suum dederunt: carceris maxima mina contra seditiosos usque ad uicesimum annum promota est atque milia miliaque hominum in uinclis iniecta sunt; dum enim demonstrationes fiunt, ciuitatum uigiliae multos curribus suis uexerunt. Aung San Suu Kyi seditionum princeps quoque in carcere detenta est, quae attamen testante aduocato hodie demittitur. Cum carcerales minae maxime minitentur, ciues tamen Birmanici pro libertate pugnare sequuntur, quos uero sodalitates nationesque in toto orbe sustentant. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 15/02/2021 22h42
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|