|
|
NUNTII
DE PROSOPOBIBLII OBSCVRATIONEContentio Australiana
Decretum nouum Australianum senatui nuper irrogatum hoc uerum sibi commendat: societatum maximarum electronicarum rectores, id est Google atque Prosopobiblion, Australiano aerario impensa sua tributum diurnariis illis pendere debebunt. Hoc consilio habito, Prosopobiblii rector Marcus Zuckerberg contentionem hoc pacto auxit: ex nunc usque ad foedus pactum Australienses ciues cotidiana nuntia per Prosopobiblion diuulgata nondum legere quibunt, quod Prosopobiblion ad hoc uectigale conferre non uult. Quoi rei primarius minister Australianus Morrison his uerbis respondit: "Timor nobis nullus aberit: senatus noster numquam flectetur". Rector tamen Zuckerberg his uerbis apologiam protulit: "Diurnarii cotidia miliardorum V articulorum per Prosopobiblion diuulgant, quod uerum eisdem pecuniam plurem affert quam nobis!" Scripsit
Andreas Nouocomensis - 18/02/2021 19h06
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|