|
|
NUNTII
VERITAS DE PRAECONEIussu principis caedes

Anno MMXVIII Jamal Khashoggi, qui ad Turciam legatus peruenit, necatus est: ipse enim Khashoggi principis Arabi Mohammed bin Salman actuarius fuit sed postea principi incommodo factus est. Exsul enim Khashoggi duos annos ad Ciuitates Coniunctas perfugit raroque ad terras Orientis reuertit; nuntium praeterea contra principem Arabum omni mense conscribere solebat.
Quod tamen nouum, saltem uerbis prolatum, est: princeps Arabus re uera diurnarii necem iussit. His enim uerbis exploratorum Americanorum rector ait: "Mohammed bin Salman Araborum princeps nuntii homicidium praecepit". Qua de causa, administratio Boreoamericana multationes in eum imposuit, quorum uere solutionem priceps omnino respuit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 26/02/2021 23h42
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|