|
|
NUNTII
BELLVM CONTRA MORBVMVaccina Britannica
Vbi primum medicamina uaccina contra morbum coronarium in orbe euenerunt, Anglica administratio inter primas ciuibus suis mederi connixa est, quod uerum ibi morbida uis innumeros contigit. Vaccinatio igitur Anglica tantopere adhuc gesta est, ut in orbe terrarum ciues inter salubrissimos nunc habentur: morbo coronario enim affectorum numerus inter Europaeos inferiores gradus factus est. Dimidia nam contagionis pars uaccino medicamento euanescit: miliones XX ciuium uaccinae medellae infusione iam praediti sunt; ceteri mensibus futuris eodem pacto iuuabuntur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 28/02/2021 23h47
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|