|
|
NUNTII
PRAESIDIS CONDEMNATIODe Nicolai crimine
Nicolaus Sarkozy pristinus praeses Francogallicus, qui primus inter pares ante multos annos nondum est, anno MMXIV de ambitu publice accusatus est. Diebus tamen superioribus pristinus consul praetorum sententiam ultimam exaudiuit: peculatus enim Sarkozy accusatus est, quod anno MMVII pecuniam petitor consularis illicite accepisse uidetur. Praetor ipse Nicolao Sarkozy trium annorum poenam comminatus est, quae in uinculis exigenda est: pristini consulis aduocati tamen prouocationis ius calant, ne illi consuli carcer calcandus sit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 02/03/2021 15h39
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|