|
|
NUNTII
BINA TEMPESTASTelluris uindicatio
Hesterno hodiernoque die terrae motus nonnulli duabus in regionibus longinquis euenerunt. Primum enim heri hodieque apud Graecos terra magna ui concussa est, ita ut rationis Richterianae sextum gradum iactatio contingeret; qua de causa ciuium Graecorum centena e sedibus suis compulsa sunt atque nonnulli propter ruinam offensi sunt. Epirus Thessaliaque terrae motuum ui maxima excussi sunt. In secundis hodie terrae motus perterrens Zelandam Nouam maximo impetu concussit: quassatio maxima ratione Richteriana gradum octauum, quamuis in Oceano, contigit, quod tamen procellas innumeras usque ad Zelandae Nouae oras commouit. Cum tamen terrae motus nondum constiterit, incolarum perturbatio metusque apud totius Oceani litora obdurat. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 04/03/2021 23h12
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|