|
|
NUNTII
CONSILIVM TVRCUMDe iurium abrogatione
Anno MMXI foedus Byzantinum, quod in mulieres uim maxime punit, factum est. Decem post annos tamen Turcia institutum ipsa terra confectum aspreuit: Praeses Turcus Erdogan enim ab ipso pacto Turciam excepit. "Mos maiorum familiaque a consuetudine nostra alienantur: Turcia pactum refutat abalienatque". Qua de causa demonstrationes innnumerae Ancyrae euenerunt: mulieres nam ipsae iura sua maxime uiolata esse sentiunt atque probrum commonstrant. Inimicorum praesidis Erdogan primus Kemal Kilicdaroglu, qui partem progressiuam regit, sententiam suam nuper publicauit: "Mulierum iura usque ad finem tuebimur!" Scripsit
Andreas Nouocomensis - 20/03/2021 22h11
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|