|
|
NUNTII
NAVIS HARENIVAGADe nauis sorte

Fretum Africanum Suez in toto orbe maximi momenti est: per hunc enim canalem totius orbis mercatura bona sua tradit atque magna impensa merces mouent. Die Martis tamen nauium maxima in uadum illiditur, quae ideo damna inmensa effecit: MCC pedes enim nauis, crassitudine quoque maxima praedita, longa est. Carinae Iaponicae nomen est "Ever Given" atque nauis domini summo studio curant ut a litoribus illis ipsa liberetur; quam tamen liberare difficillimum esse uidetur. Dies enim III iam triti sunt atque carina illa nullo modo moueri euidetur: hoc tamen nefarium est, quod uno die milliarda X dollarorum totius orbis mercaturae dissipantur. Scripsit
Marcus Austriacus - 26/03/2021 22h35
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|