Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
UN votes for N Corean sanctions

De Corea septemtrionali punita

Consilium securitatis ONUs nullo opponente deliberavit Coream septemtrionalem propter recentes missilium deiectus puniendam esse: mercem nullam ad missilia construenda aptam civitati illi veneundam esse, cui experimenta ad missilia abicienda intermittenda sint. Quod consilium captum est postquam missilia septem a Corea in oceanum abiecta sunt, quorum unum Alaskae percutiendae idoneum putetur. Moderatores Coreani (quorum summum Kim Jong-il in imagine aspicis) se omnino iussum reiecturos esse dixerunt.

Scriptum a legato Japonico iam diu confectum erat: unde potestas vi utendi iuxta caput septimum ONUs chartae erasa est, ne legatus Sinensis probationi intercedendi ius opponeret. Coreae septemtrionali suadet Concilium securitatis, ne quid ad res graviores efficiendas agat. Minister vicarius Japonicus Chintaro Ito dixit maxima cum celeritate ac fortitudine Consilium securitatis facinori damnabili Coreanae rei publicae respondisse, legatus autem USAe Johannes Bolton confirmavit nuntium minime ambiguum concorditer missum esse: iterum de re Concilium securitatis disputaturum esse, nisi deliberationi rectores Coreani obtemperaverint.

Etiam in Oriente remoto fieri possit, ut USAe rectores bellum suscipere constituant.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 15/07/2006 23h48



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: