|
|
NUNTII
LAPSVS MEXICANVSCiuium excidium
In capite Mexicano apud stationem subterraneam "Oliuos" ferriuiarius pons noctu delapsus est: qua de causa tramen illud ad infera terrae deiectum est atque uiatores una cum eo. Traminis illius ruina ciues multi affecti sunt: enim XXIII saltem mortem obierunt atque LXX minimum grauiter offensi sunt; pueri adulescentesue nonnulli uulneratorum gregi intersunt.
Praefectus urbi Claudia Sheinbaum confestim per retes sociales sententiam suam de re publicauit: "Vrbis uigiliae una cum siphonariis aedilibusque quantum possint ciues adiuuabunt, quamuis loci pericula grauiora sint. Quoius crimen hoc sit attamen ignotum est: inquisitio quam primum eueniet reique inuenientur". Scripsit
Andreas Nouocomensis - 04/05/2021 16h02
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|