|
|
NUNTII
TORRIDA AESTASDe re Canadensi

Canadensis terra inter algidissimas in toto orbe apud uulgus habetur, quod attamen haud plane euenire adhuc existimatur: his enim diebus aestus in ciuitate Vancouuer regioneque tota pollentissimus est. Hodie ideo aeris feruor gradum nonum ac quadragesimum attigit, qui numquam compertus esse euidetur: calor adeo pollens est, ut ciues multi in ciuitatibus non modo aestu afficiantur, sed mortem obeant; XXV nam ciues saltem perisse existimantur, quorum maxima pars uetus esse praedicitur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 30/06/2021 21h06
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|