|
|
NUNTII
DE BELLO BACTRIANORes hodierna in regione

Pridie Kalendarum Septembrium Boreoamericana arma Bactrianam regionem relictura esse praeses Iosephus Biden demum confirmauit; post longissimum bellum demum bellum inter Bactriam Boeroamericamque ad finem perueniet. Ecquid tamen de Bactrianis rebus post longam contentionem? Talebani illi jihadistae uictoriam suam iterum declararunt: Shahabuddin Delawar Talebanorum actuarius Bactrianae regionis maiorem partem iam sub jihadistarum potestate esse coram Russicis legatis, apud quos contionem habuit, adfirmauit; ipsi praeterea Talebani Tagikistanas terras ui occuparunt. Scripsit
Georgius Lutetiensis - 09/07/2021 22h55
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|