|
|
NUNTII
METUS BACTRIANUSDe re Orientis
Septimanis superioribus bellum inter Bactriam Boreoamericamque coram populis terminauit, etsi res Bactriana ad futura Boreoamericae intererit. Talebanorum enim militia, quae iamdiu nationem omnem afficit, prouincias nouas iterum cepit atque impetum maximum a regionibus occidentis faciunt. In regionibus nam illis magna ciuitas Lashkar Gah fere omnis expugnatur, in quibus tempestatibus ciues praetrea X necati esse dicuntur. Sami Sadat dux in regionibus Australibus contra Talebanos seuere pugnat atque occupationem maiorem maioremque fieri in dies pronuntiauit, quae omnia totius orbis administrationes maxime exterrent. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 03/08/2021 16h01
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|