|
|
NUNTII
DE REBVS BACTRIANISNuntia ab oriente
Hodie "Magni VII" gregis nationes una cum Turciae Qatarique consulibus ad rem Bactrianam disputandam electronice congressi sunt: Atlanticarum nationum congregatio (NATO) ad auxilium Bactrianis ciuibus praebendum omnes exhortatur, sicut ille externorum minister Italicus Di Maio, qui iam ciuium multitudinis transportationem apparauit, pronuntiauit; milia enim Bactrianorum Italicam terram iam attigerunt eorumque numerus magis magisque augebitur. Res interea Bactriana ad pessimum conuersura maxime euidetur: puerorum milia CCC nunc misere uiuunt domoque eiecta sunt. Talbani ipsi praeterea consilium ultimum publicauerunt: his ex diebus Uniuersitas maribus feminisque diuidetur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 30/08/2021 17h38
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|